Spiritualità
S. Pietro Crisologo, Sermo 43 (Uff. Lett.., mart III sett quaresima)
Perché solo il latino riesce ad esprimere bene certe cose?
Tria sunt, tria, fratres, per quæ stat fides, constat devotio, manet virtus. Oratio, ieiunium misericordia. Quod oratio pulsat, impetrat ieiunium, misericordia accipit. Oratio, misericordia, ieiunium, sunt hæc tria unum, dant hæc sibi invicem vitam.
Est namque orationis anima ieiunium, ieiunii vita misericordia est. Hæc nemo rescindat, nesciunt separari. Horum qui unum tantum habet, vel ista qui simul non habet, nihil habet.